monumenta.ch > Plinius > sectio 193

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 192
{LXXXI} quae si vera sunt, quantum a deo tandem videri possunt tales distare, dum vivant? et haec quidem arbitrio cuiusque existimanda relinquantur: ventos in causa esse non dubium reor. neque enim umquam intremiscunt terrae nisi sopito mari caeloque adeo tranquillo, ut volatus avium non pendeant, subtracto omni spiritu qui vehit, nec umquam nisi post ventos, condito scilicet in venas et cava eius occulta flatu. neque aliud est in terra tremor quam in nube tonitruum, nec hiatus aliud quam cum fulmen erumpit incluso spiritu luctante et ad libertatem exire nitente.